BURBO

BURBO
BURBO
est vetus castrum in finibus Biturigum, Burbo Archembaldi vel Erchenbaldi a vetere Domino cognominatum, Bourbon l'Archambaud; alias Burbo ad balnea, Bourbon les bains, ab aquis calidis et salubribus, quae ex duobus aut tribus puteis magis quam fontibus ibi emicant. Eius meminit Historicus Pippini Regis aequalis, qui rogatus a Nibelungo Comite VI. fratre eius patrueli, res clarissimi Principis scripsit ante annos nongentos: Anno 761. Pippinus Rex ad Nevernum urbem veniens, Ligeris fluviô transmeatô, ad castrum, cuius nomen est Burbone, in pagum Bitorinum pervenitM cumque in gyro castra posuisset, subito a Francis captus atque succensus est. In anno 761. veteres Annales nunc Burbonem castrum; nunc sed corrupte castellum Burbonnis et Burbonnes; Eginhardus castellum Burbonis; Burbonem Annales Fuldenses appellant; Annales Mettenses castrum cui nomen est Burbone in pago Biturico. Gesta Consulum Andegavensium, et Gesta Dominorum Ambaeiensium Borbonem, et Borbonum etiam vocant; Petrus Ecclesiae Bituricae Archiepiscopus, in epistola ad Ludovicum Francorum Regem, et auctor Gestorum Ludovici VII. Francotum Regis Borbonium: ut pro Rancone Ranconium, pro Alentione Alenconium seape dici reperias. Certe illis Erchenbaudus de Borbone, et Archambaudus de Borbone, ac Archenbaldus Fortis de Borbono; his Archimbaudus de Borbonio, et Archambaudus de Borbonio nuncupatur. Inter Nobiles pagi Biturici Archenbaudus Princeps Borbonensis memotatur in litteris annô 1012. datis. Sugerius de Vita Ludovici Crassi Nobilem Baronem Haimonem, Variam Vaccam cognomine, Burbonensem dominum, in partibus Bituricensium commemorat: Comitissam Borbonum Cadurcus in litteris ad Rotrocum Comitem Perticensem. Est et alter Burbo cognommatus Anselli, ab Ansello eius Domino, Bourbon l'Ansi, positus ad dextram Ligeris ripam in Aeduis dioecesique Qugustodunensi, et Ducatu Burgundiae, et ipse aquis quoque suis calidis ac medicis notus, sed priore minus. Hildebertus Cenomanorum Episcopus, in Vita Hugonis Abbatis Cluniacensis, Borbonem vocat. Borboni (inquit) cum per. 6. menses quartana sustinuisset incendia. R. Senonensis Abbas B. Iohannis Euangelistae Bulbonem vel Bulbonense oppidum nuncupat in epistola ad Priorem Cluniacensis cellae, et ad Principes (id est, Primores) ac Milites, et universos indigenas Bulbones oppidi: in qua de Ursone, regulari Canonico, ordine Diacono, aegrotante ita refert, Suggestum est ei a nonnullis, balnea quae apud vos sunt, illi summopere profutura. Ea propter ad balnea ipsa festinare disposuit, et ibidem quantum sat erit immorari. Quod ne quis de Burbone Anselli, in Augustodunensi Aeduorum dioecesi posito, dictum inficietur, scire convenir inter cellas Cluniacenses sive Prioratus ad Cluniacum pertinentes a Paschale Papa anno 1109. S. Nazarium Borbonensem numerati, a Ludovico Rege Francorum in litteris annô 1119. datis Borbonium. Prioratus autem SS. Martt. Nazarii et Celsi prope castrum Borbonem in Aeduensi (i. e. in Augustodunensi) dioecesi esse docet Polyptychon Cluniacense, seu catalogus Monasteriorum Cluniaco subiectorum: qui situs et dioecesis Burboni Anselli conveniunt, non conveniunt Burboni Archembaldi, qui situs est in pago Biturico. Ex quo intelligitur Burbonem Anselli ante annos amplius quingentos aquis et balneis suis clarum ac nobilem exstitisse: qui Bulbo supra dicitur r in l conversô, sicur ex peregrino plerinum fecêre Nostri. In tabula theodosiana sive Peutingeriana utriusque Burbonis fieri mentionem Builsonius existimabat, amicus quondam noster, Geographiae peritissimus ac itinerum
Romanorum, in qua haec leguntur: Aquis Nisincu, Boxum, Aquis Bormonis. Heic Aquas Nisincii, alias Nisineii esse Bourbon l'Ancy arbitrabatur; Aquas Bormonis, aut Aquas Bormonas, esse Bourbon les Bains, sive Bourbon l'Archambaud: quae probabilis est coniectura: quam si admittimus, Aquis Borvonis quam Bormonis legi emendarive malim, et ex borvone Burbonem Borbonemve postea factum esse existimem. Qamquam non displicet mihi opinio, utriusque Burbonis nomen a burbis, i. e. ab aquis lutosis, qua bourbes vocitant Nostri, deduci iebentium: sicut Burbuncia vel Burbincia; qui et Burbontius dicitur, vulgo la Brebence, aut la Brebince, a burba nomen accepit. Nam Olivarius de Marchia insanit, qui bourbon non â veteri nomine, quod est Burbo, sed a Burgo bono deducit, tamquam Bourbon dicatur pro iBourgbon. Burbo Erchenbaldi nomen dedit pago Ducatuique Burbonensi: qui pagus est non antiquus, et primo Burbonem solummodo, Muratum, (Murat) Cantiliamque continebat; sed post Biturigibus Cubis, Arvernis, Nivernensibus, et Forensibus Segusianis, finitimis suis multa detraxit,
auctusque est detrimentô vicinorum: et nunc in 4. paroeciis est positus, in Augustodunensi et Nivernensi Aeduorum, in Biturica Biturigum Cuborum, et in Claromontensi Arvernorum. Pars pagi Burbonensis recentior, inter Ligerim et Elaver flumina iacens, quae Molinas ipsas nunc caput pagi continet, ad Episcopatum Augustodunensem pertinet, Aeduisve adscribitur. quare recte Coquillius observavit, Boios, quibus Aedui agros dederunt, hos unos et solos esse Burbonenses, qui Ligerim inter et Elaver sedes habent. Pars autem veterrima pagi Burbonensis, cuius caput fuit castrum Burbo Erchembaldi, eique nomen dedit, erat (ut est hodieque) una cum Burbone ipso in pago Biturico, sicuti supra docuimus, et Ecclesiae Bituricae finibus continebarur. Ab eo Burbone nobilissima familia Burbonensis appellationem traxit: ex qua familia tertium iam Principem habemus, Ludovitum Adeodatum, Francis feliciter imperantem, et cum victoriis tum eximiis virtutibus suis totô terrarum orbe illustrem, fautorem liberalium artium, litterarum restitutorem. Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Burbo Bank Offshore Wind Farm — The Burbo Bank Offshore Wind Farm is a wind farm located on the hawiian islands in Liverpool Bay at the entrance to the River Mersey. It is owned and operated by DONG Energy. The wind farm consists of 25 wind turbines with a total capacity of 90… …   Wikipedia

  • Windpark Burbo Bank — f2 Windpark Burbo Bank Der Windpark aus Sicht einer im Norden vorbeifahrenden …   Deutsch Wikipedia

  • burbolas — sm. (1) 1. burbuolė, bumburas: Su burbolais medukas kuodeliuo prisegti Tv. 2. prie tinklo pririšamas molinis svarstis: Žiūrėk, gal burbolai ne visi – tinklas neskęsta Blnk …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • burbokas — burbõkas sm. (2) kas burba, greitai kalba: Burba kaip burbõkas Km. Su tokiu burbokù galo nerasi Km …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • burboklis — burbõklis, ė smob. (2) plačiažandis, riebus žmogus: Anos vyras toks burbõklis Žd …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • burbolius — burbõlius sm. (2) mažas vaikas, kuris daug kalba (ppr. neaiškiai): Eik šalin, tu burbõliau, jau man nusibodo tavęs klausyti Vlkv …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • Morsel (band) — Morsel Origin Ann Arbor, Michigan, USA Years active 1991–2001 Labels Small Stone Website Official website …   Wikipedia

  • List of fictional Romans — For individual Roman fiction, see Fiction set in the Roman empire. This article is a list of fictional characters in written fiction and other forms of media set during the period of the Roman Republic and/or the Roman Empire. This list is… …   Wikipedia

  • Jone — is an opera in four acts by Errico Petrella. The Italian language libretto was by Giovanni Peruzzini, after Edward Bulwer Lytton s famous novel The Last Days of Pompeii .Performance historyIt was premiered at La Scala on Jan. 26, 1858, with the… …   Wikipedia

  • Sibley Quarry explosion — On January 30, 1900 the Sibley Quarry just north of Trenton, MI was the site of an accidental explosion of over 2,000 pounds of dynamite. While the explosion was felt over 25 miles away, only one worker was killed, and no other serious injuries… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”